Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Commenta mater est esse ex alio viro
  2. Nescio quo puerum natum; neque eum nominat;
  3. Priorem esse illum; non oportere huic dari.
Aes.
  1. Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?
Mi.
  1. Non.
Aes.
  1. Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?
Mi.
  1. Quid illam ni abducat?
Aes.
  1. Factum a vobis duriter
  2. Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater,
  3. Dicendum magis aperte, illiberaliter.
Mi.
  1. Quamobrem?
Aes.
  1. Rogas me? quid illi tandem creditis
  2. Fore animi misero quicum illa consuevit prius,
  3. Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat,
  4. Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
  5. Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.
Mi.
  1. Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
  2. Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?
  3. Cur duxit alienam?
Aes.
  1. An sedere oportuit
  2. Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc
  3. Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,
  4. Te dicere aequum fuit, et id defendere.
Mi.
  1. Ridiculum: adversumne illum causam dicerem