Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed quis ostium hoc pultavit?
- Pater hercle est: perii.
- Aeschine.
- Quid huic hic negoti est?
- Tune has pepulisti fores?
- Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,
- Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.
- Nihil mihi respondes?
- Non equidem istas quod sciam.
- Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.
- Erubuit: salva res est.
- Dic sodes, pater,
- Tibi vero quid istic est rei?
- Nihil mihi quidem:
- Amicus quidam me a foro abduxit modo
- Huc advocatum sibi.
- Quid?
- Ego dicam tibi:
- Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,
- Ut opinor; has non nosse te et certo scio;
- Neque enim diu huc commigrarunt.
- Quid tum postea?
- Virgo est cum matre.
- Perge.
- Haec virgo orba est patre:
- Hic meus amicus illi genere est proximus:
- Huic leges cogunt nubere hanc.
- Perii.
- Quid est?
- Nihil: recte: perge.
- Is venit ut secum avehat;
- Nam habitat Mileti.
- Hem, virginem ut secum avehat?
- Sic est.
- Miletum usque obsecro?
- Ita.
- Animo male est.
- Quid ipsae? quid aiunt?