Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico
- Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet;
- Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat, "Abi, abi iam, Aeschine.
- Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides."
- "Hem, quid istuc obsecro," inquam, "est?" "Valeas; habeas illam quae placet."
- Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen
- Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
- Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opus
- Usquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat.
- Ipsum id metuo ut credant; tot concurrunt verisimilia.
- Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum.
- Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patri
- Ut ut erat gesta indicasse? Exorassem ut eam ducerem.
- Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!
- Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores.
- Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.
- Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.
- Prodit nescio quis: concedam huc.
MICIO. AESCHINUS.Mi.
- Ita uti dixi, Sostrata,
- Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.