Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;
  2. Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.
Mi.
  1. Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.
He.
  1. Bene facis;
  2. Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
  3. Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,
  4. Egomet narrabo quae mihi dixti.
Mi.
  1. Immo ego ibo.
He.
  1. Bene facis.
  2. Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo
  3. Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
  4. Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;
  5. Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.
Mi.
  1. Et recte et verum dicis.
He.
  1. Sequere me ergo hac intro.
Mi.
  1. Maxime.
    AESCHINUS.
  1. Discrucior animi:
  2. Hocine de improviso mali mihi obiici
  3. Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet!
  4. Membra metu debilia sunt; animus timore
  5. Obstipuit: pectore consistere nil consili
  6. Quit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nunc
  7. Suspicio de me incidit;
  8. Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse.
  9. Id anus mihi indicium fecit.