Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi:
  2. Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio.
  3. Scin Cratini huius ditis aedes?
De.
  1. Scio.
Sy.
  1. Ubi eas praeterieris
  2. Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris
  3. Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum
  4. Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est.
De.
  1. Quid ibi facit?
Sy.
  1. Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit.
De.
  1. Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere?
Sy.
  1. I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.
  2. Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.
  3. Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:
  4. Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum
  5. Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.
MICIO. HEGIO.
Mi.
  1. Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
  2. Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:
  3. Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
  4. Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
  5. Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?
He.
  1. Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.
  2. Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,