Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Usque occidit.
De.
  1. Hem, quid narras?
Sy.
  1. Hem! vide, ut discidit labrum.
De.
  1. Quamobrem?
Sy.
  1. Me impulsore hanc emtam esse ait.
De.
  1. Non tu eum rus hinc modo
  2. Produxe aibas?
Sy.
  1. Factum: verum venit post insaniens:
  2. Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem,
  3. Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?
De.
  1. Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico.
Sy.
  1. Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus.
De.
  1. Fortiter.
Sy.
  1. Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum
  2. Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!
De.
  1. Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.
  2. Sed estne frater intus?
Sy.
  1. Non est.
De.
  1. Ubi illum quaeram cogito.
Sy.
  1. Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo.
De.
  1. Hem, quid ais?
Sy.
  1. Ita.
De.
  1. Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.
Sy.
  1. At nomen nescio
  2. Illius hominis; sed locum novi ubi sit.
De.
  1. Dic ergo locum.
Sy.
  1. Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?
De.
  1. Quidni noverim?
Sy.
  1. Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris,
  2. Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea
  3. Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.
De.
  1. Quonam?
Sy.
  1. Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin?
De.
  1. Novi.
Sy.
  1. Hac pergito.
De.
  1. Id quidem angiportum non est pervium.