Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Homo amicus nobis iam inde a puero. Di boni!
  2. Nae illiusmodi iam nobis magna civium
  3. Penuria est: homo antiqua virtute ac fide.
  4. Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
  5. Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias
  6. Restare video! Ah, vivere etiam nunc libet.
  7. Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.
HEGIO. GETA. DEMEA. PAMPHILA.
He.
  1. Pro Di immortales, facinus indignum, Geta.
  2. Quid narras?
Ge.
  1. Sic est factum.
He.
  1. Ex illan familia
  2. Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine,
  3. Pol haud paternum istuc dedisti.
De.
  1. Videlicet
  2. De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet
  3. Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!
  4. Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.
He.
  1. Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.
Ge.
  1. In te spes omnis, Hegio, nobis sita est.
  2. Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:
  3. Ille tibi moriens nos commendavit senex.
  4. Si deseris tu, periimus.
He.
  1. Cave dixeris.
  2. Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.