Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Adibo. Salvere Hegionem plurimum
  2. Iubeo.
He.
  1. Te quaerebam ipsum. Salve Demea.
De.
  1. Quid autem?
He.
  1. Maior filius tuus Aeschinus,
  2. Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
  3. Neque liberalis functus officium est viri.
De.
  1. Quid istuc est?
He.
  1. Nostrum amicum noras Simulum
  2. Atque aequalem?
De.
  1. Quidni?
He.
  1. Filiam eius virginem
  2. Vitiavit.
De.
  1. Hem!
He.
  1. Mane; nondum audisti, Demea,
  2. Quod est gravissimum.
De.
  1. An quid est etiam amplius?
He.
  1. Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est:
  2. Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:
  3. Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginis
  4. Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans,
  5. Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
  6. Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eo
  7. Compressu gravida facta est: mensis hic decimus est.
  8. Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet,
  9. Paravit quicum vivat, illam deserit.
De.
  1. Pro certon tu istaec dicis?
He.
  1. Mater virginis
  2. In medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta