Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia
- Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est:
- Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,
- Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo,
- Conservis ad eundem istunc praecipio modum:
- "(Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum,
- Illud recte: iterum sic memento:" sedulo
- Moneo quae possum pro mea sapientia.
- Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea,
- Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.
- Inepta haec esse nos quae facimus sentio:
- Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.
- Numquid vis?
- Mentem vobis meliorem dari.
- Tu rus hinc abis?
- Recta.
- Nam quid tu hic agas,
- Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?
- Ego vero hinc abeo, quando is quamobrem huc veneram
- Rus abiit: illum curo unum: ille ad me attinet.
- Quando ita vult frater, de istoc ipse viderit.
- Sed quis illic est procul quem video? estne hic Hegio,
- Tribulis noster? si satis cerno, is hercle est: vah,