Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quid eum? vidistine hodie?
Sy.
  1. Tuumne filium?
  2. Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror.
De.
  1. Satin scis ibi esse?
Sy.
  1. Oh, qui egomet produxi.
De.
  1. Optime est.
  2. Metui ne haereret hic.
Sy.
  1. Atque iratum admodum.
De.
  1. Quid autem?
Sy.
  1. Adortus iurgio fratrem apud forum
  2. De psaltria istac.
De.
  1. Ain vero?
Sy.
  1. Vah, nihil reticuit.
  2. Nam ut numerabatur forte argentum intervenit
  3. Homo de improviso: coepit clamare, " O Aeschine!
  4. Haecine flagitia facere te! haec te admittere
  5. Indigna genere nostro!"
De.
  1. Oh! lacrimo gaudio.
Sy.
  1. "Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam."
De.
  1. Salvus sit, spero: est similis maiorum suum.
Sy.
  1. Hui.
De.
  1. Syre, praeceptorum plenus istorum ille.
Sy.
  1. Phy.
  2. Domi habuit unde disceret.
De.
  1. Fit sedulo.
  2. Nihil praetermitto: consuefacio: denique
  3. Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium
  4. Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.
  5. "Hoc facito."
Sy.
  1. Recte sane.
De.
  1. "Hoc fugito."
Sy.
  1. Callide.
De.
  1. "Hoc laudi est."
Sy.
  1. Istaec res est.
De.
  1. "Hoc vitio datur."
Sy.
  1. Probissime.