Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio,
  2. Fac macerentur pulchre.
De.
  1. Di vestram fidem,
  2. Utrum studione id sibi habet, an laudi putat
  3. Fore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi!
  4. Videre videor iam diem illum quum hinc egens
  5. Profugiet aliquo militatum.
Sy.
  1. O Demea,
  2. Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est
  3. Videre, sed etiam illa quae futura sunt
  4. Prospicere.
De.
  1. Quid? istaec iam penes vos psaltria est?
Sy.
  1. Ellam intus.
De.
  1. Eho an domi est habiturus?
Sy.
  1. Credo, ut est
  2. Dementia.
De.
  1. Haecine fieri!
Sy.
  1. Inepta lenitas
  2. Patris et facilitas prava.
De.
  1. Fratris me quidem
  2. Pudet pigetque.
Sy.
  1. Nimium inter vos, Demea, ac
  2. Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest.
  3. Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es:
  4. Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum
  5. Facere haec?
De.
  1. Sinerem illum? an non sex totis mensibus
  2. Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit?
Sy.
  1. Vigilantiam tuam tu mihi narras?
De.
  1. Sic siet
  2. Modo ut nunc est quaeso.