Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Potius quam venias in periculum, Sannio,
- Servesne an perdas totum, dividuum face:
- Minas decem conradet alicunde.
- Hei mihi,
- Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
- Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:
- Praeterea colaphis tuber est totum caput.
- Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
- Ut lubet.
- Numquid vis quin abeam?
- Immo hercle hoc quaeso, Syre;
- Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
- Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
- Scio te non usum antehac amicitia mea:
- Memorem me dices esse et gratum.
- Sedulo
- Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
- De amica.
- Quid quod te oro?
- Paulisper mane.
CTESIPHO. SYRUS.Ct.
- Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas:
- Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.
- O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;
- Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.
- Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,
- Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.