Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- O Ctesipho.
- O Syre, Aeschinus ubi est?
- Ellum, te exspectat domi.
- Hem.
- Quid est?
- Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput,
- Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;
- Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit:
- Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit?
- Mane, mane: ipse exit foras.
AESCHINUS. SANNIO. CTESIPHO. SYRUS.Aes. Sa. Aes. Ct. Aes. Ct. Aes. Ct. Aes. Sy. Aes. Sa. Sy. Sa.
- Ubi ille est sacrilegus?
- Men quaerit? numquidnam effert? Occidi:
- Nihil video.
- Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho?
- In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.
- Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine,
- O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius,
- Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes.
- Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.
- Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum
- Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.
- Pudebat.
- Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam
- Rem paene ex patria!—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant.
- Peccavi.
- Quid ait tandem nobis Sannio?
- Iam mitis est.
- Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho.
- Syre, insta.
- Eamus; namque hic properat in Cyprum.
- Ne tam quidem;
- Quamvis etiam maneo otiosus hic.