Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.
Sa.
  1. Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
  2. Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
Sy.
  1. Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,
  2. Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
Sa.
  1. Hem!
Sy.
  1. Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,
  2. Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
Sa.
  1. Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.
Sy.
  1. Timet:
  2. Inieci scrupulum homini.
Sa.
  1. O scelera! illud vide
  2. Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres
  3. Complures; et item hine alia quae porto Cyprum.
  4. Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
  5. Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero
  6. Nihil est; refrixerit res. "Nunc demum venis?
  7. Cur passus? ubi eras?" Ut sit satius perdere
  8. Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
Sy.
  1. Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
Sa.
  1. Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
  2. Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
Sy.
  1. Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet: