Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.
  2. Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
  3. Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;
  4. Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
  5. Vendidisse me: de argento somnium: mox; "Cras redi."
  6. Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
  7. Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
  8. Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
  9. Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.
SYRUS. SANNIO.
Sy.
  1. Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam
  2. Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio
  3. Nescio quid concertasse cum hero?
Sa.
  1. Nunquam vidi iniquius
  2. Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
  3. Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
Sy.
  1. Tua culpa.
Sa.
  1. Quid agerem?
Sy.
  1. Adolescenti morem gestum oportuit.
Sa.
  1. Qui potui melius qui hodie usque os praebui?
Sy.
  1. Age, scis quid loquar?
  2. Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
Sa.
  1. Hui!
Sy.
  1. Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque
  2. Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
  3. Ne non tibi istuc foeneraret?