Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Responde.
Aes.
  1. Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium;
  2. Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi
  3. Usque ad necem operiere loris.
Sa.
  1. Loris liber?
Aes.
  1. Sic erit.
Sa.
  1. O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus?
Aes.
  1. Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.
Sa.
  1. Egon debacchatus sum autem, an tu in me?
Aes.
  1. Mitte ista, atque ad rem redi.
Sa.
  1. Quam rem? quo redeam?
Aes.
  1. Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
Sa.
  1. Cupio; aequi modo aliquid.
Aes.
  1. Vah! leno iniqua me non vult loqui.
Sa.
  1. Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
  2. Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.
Aes.
  1. Nam hercle etiam hoc restat.
Sa.
  1. Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.
Aes.
  1. Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.
  2. Argenti tantum dabitur.
Sa.
  1. Quid si ego tibi illam nolo vendere,
  2. Coges me?
Aes.
  1. Minime.
Sa.
  1. Namque id metui.
Aes.
  1. Neque vendendam censeo,
  2. Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.
  3. Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam?
  4. Delibera hoc dum ego redeo leno.
Sa.
  1. Pro supreme Iupiter!
  2. Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
  3. Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam:
  4. Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.