Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum;
  2. Leno ego sum.
Aes.
  1. Scio.
Sa.
  1. At ita ut usquam fuit fide quisquam optima.
  2. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle
  3. Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar;
  4. Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris.
  5. Novi ego vestra haec:"Nollem factum;" iusiurandum dabitur te esse
  6. Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis.
Aes.
  1. Abi prae strenue ac fores aperi.
Sa.
  1. Ceterum hoc nihil facis.
Aes.
  1. I intro iam nunc.
Sa.
  1. At enim non sinam.
Aes.
  1. Accede illuc Parmeno;
  2. Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo.
  3. Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos:
  4. Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat.
Sa.
  1. Istuc volo ergo ipsum experiri.
Aes.
  1. Hem, serva: omitte mulierem.
Sa.
  1. O facinus indignum!
Aes.
  1. Geminabit nisi caves.
Sa.
  1. Hei misero mihi!
Aes.
  1. Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen.
  2. I nunc iam.
Sa.
  1. Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides?
Aes.
  1. Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus.
Sa.
  1. Quid tibi rei mecum est?
Aes.
  1. Nihil.
Sa.
  1. Quid? nostin qui sim?
Aes.
  1. Non desidero.
Sa.
  1. Tetigin tui quicquam?
Aes.
  1. Si attigisses ferres infortunium.
Sa.
  1. Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?