Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Posterius—nolo in illum gravius dicere.
Mi.
  1. Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
  2. Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere
  3. Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo;
  4. Quum placo adversor sedulo et deterreo.
  5. Tamen vix humane patitur: verum si augeam,
  6. Aut etiam adiutor sim eius iracundiae,
  7. Insaniam profecto cum illo; etsi Aeschinus
  8. Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam.
  9. Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit
  10. Aliquid? postremo, nuper (credo iam omnium
  11. Taedebat) dixit velle uxorem ducere.
  12. Sperabam iam defervisse adolescentiam:
  13. Gaudebam. Ecce autem de integro. Nisi quicquid est
  14. Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est.
SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.
Sa.
  1. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
  2. Subvenite inopi.
Aes.
  1. Otiose nunc iam ilico hic consiste.
  2. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget.
Sa.
  1. Ego istam invitis omnibus—
Aes.
  1. Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.