Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Fores effregit; restituentur: discidit
  2. Vestem; resarcietur. Est, Dis gratia,
  3. Et unde haec flant, et adhuc non molesta sunt.
  4. Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum:
  5. Te plura in hac re peccare ostendam.
De.
  1. Hei mihi!
  2. Pater esse disce ab illis qui vere sciunt.
Mi.
  1. Natura tu illi pater es, consiliis ego.
De.
  1. Tun consulis quicquam?
Mi.
  1. Ah, si pergis abiero.
De.
  1. Sicine agis?
Mi.
  1. An ego toties de eadem re audiam?
De.
  1. Curae est mihi.
Mi.
  1. Et mihi curae est: verum Demea
  2. Curemus aequam uterque partem: tu alterum,
  3. Ego item alterum; nam ambos curare propemodum
  4. Reposcere illum est quem dedisti.
De.
  1. Ah, Micio.
Mi.
  1. Mihi sic videtur.
De.
  1. Quid istic? tibi si istic placet,
  2. Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet.
  3. Iam si verbum unum posthac—
Mi.
  1. Rursum, Demea,
  2. Irascere?
De.
  1. An non credis? repeto quem dedi?
  2. Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino.
  3. Unum vis curem; curo; et est Dis gratia
  4. Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet