Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quorsum istuc?
Mi.
  1. Quia tu Demea haec male iudicas.
  2. Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
  3. Scortari neque potare; non est; neque fores
  4. Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus,
  5. Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi
  6. Id laudi ducis quod tum fecisti inopia?
  7. Iniurium est; nam si esset unde id fieret,
  8. Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo,
  9. Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
  10. Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
  11. Alieniore aetate post faceret tamen.
De.
  1. Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam.
  2. Non est flagitium, facere haec adolescentulum?
Mi.
  1. Ah,
  2. Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius.
  3. Tuum filium dedisti adoptandum mihi:
  4. Is meus est factus: si quid peccat Demea,
  5. Mihi peccat: ego illi maximam partem feram.
  6. Obsonat, potat, olet unguenta; de meo.
  7. Amat; a me argentum dabitur dum erit commodum:
  8. Ubi non erit fortasse excludetur foras.