Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Gaudemus.
DEMEA. MICIO.De. Mi. De. Mi. De. Mi. De. Mi.
- Ehem, opportune: te ipsum quaerito.
- Quid tristis es?
- Rogas me, ubi nobis Aeschinus
- Siet, quid tristis ego sim?
- Dixine hoc fore?
- Quid fecit?
- Quid ille fecerit? quem neque pudet
- Quicquam; nec metuit quemquam; neque legem putat
- Tenere se ullam: nam illa quae antehac facta sunt
- Omitto: modo quid designavit!
- Quidnam id est?
- Fores effregit atque in aedes irruit
- Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
- Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem
- Quam amabat. Clamant omnes indignissime
- Factum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio,
- Dixere! in ore est omni populo. Denique,
- Si conferendum exemplum est, non fratrem videt
- Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
- Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio,
- Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis.
- Homine imperito nunquam quicquam iniustius,
- Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat.