Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
  2. Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.
PAMIPHILUS. PARMENO. BACCHIS.
Pam.
  1. Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,
  2. Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.
Par.
  1. Visum est.
Pam.
  1. Certen?
Par.
  1. Certe.
Pam.
  1. Deus sum, si hoc ita est.
Par.
  1. Verum reperies.
Pam.
  1. Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.
Par.
  1. Maneo.
Pam.
  1. Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam
  2. Bacchidem annulum suum habere.
Par.
  1. Factum.
Pam.
  1. Eum quem olim ei dedi;
  2. Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?
Par.
  1. Ita, inquam.
Pam.
  1. Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?
  2. Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.
Par.
  1. At ego scio.
Pam.
  1. Quid?
Par.
  1. Nihil enim.
  2. Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
Pam.
  1. Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,
  2. Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.
  3. Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.
  4. Me exspectat, credo: adibo.
Ba.
  1. Salve, Pamphile.
Pam.
  1. O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea.
Ba.
  1. Bene factum, et volup est.
Pam.
  1. Factis ut credam facis;
  2. Antiquamque adeo tuam venustatem obtines,