Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
- Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi
- Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
- Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
- Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
- Cum hoc annulo: extimui ilico. "Mi Pamphile," inquam, "amabo,
- Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?
- Dic mihi." Ille alias res agere se simulare: postquam video,
- Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
- Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
- Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
- Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.
- Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
- Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
- Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
- Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
- Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor
- Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
- Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
- Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.