Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris,
  2. Semper siet.
Ba.
  1. Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines,
  2. Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
Pam.
  1. Ha! ha! hae! tun mihi istuc?
Ba.
  1. Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
  2. Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram.
  3. Perliberalis visa est.
Pam.
  1. Dic verum.
Ba.
  1. Ita me Di ament, Pamphile.
Pam.
  1. Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri?
Ba.
  1. Nihil.
Pam.
  1. Neque opus est
  2. Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis,
  3. Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere
  4. Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient.
Ba.
  1. Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo.
  2. Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo
  3. Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum.
Pam.
  1. Optime est;
  2. Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.
Par.
  1. Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni;
  2. Aut quid istuc est quod vos agitis?
Pam.
  1. Non licet.
Par.
  1. Tamen suspicor.
  2. Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto?
Pam.
  1. Nescis, Parmeno,
  2. Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.
Par.
  1. Immo vero scio; neque hoc imprudens feci.
Pam.
  1. Ego istuc satis scio.
Ba.
  1. An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit?