Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
  2. Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,
  3. Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
  4. Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
  5. Accedebam. "Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?"
  6. "Non sum." "At Callidemides?" "Non." "Hospitem ecquem Pamphilum
  7. Hic habes?" Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.
  8. Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
  9. Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
Ba.
  1. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
Pa.
  1. Quid eo?
Ba.
  1. Dic me orare ut veniat.
Pa.
  1. Ad te?
Ba.
  1. Immo ad Philumenam.
Pa.
  1. Quid rei est?
Ba.
  1. Tua quod nihil refert percontari desinas.
Pa.
  1. Nihil aliud dicam?
Ba.
  1. Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
  2. Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
Pa.
  1. Scio.
  2. Tantumne est?
Ba.
  1. Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
  2. Sed cessas?
Pa.
  1. Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
  2. Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
Ba.
  1. Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
  2. Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
  3. Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit: