Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
  2. Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus,
  3. Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.
  4. Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
Ph.
  1. Velim quidem hercle.
La.
  1. Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.
Ph.
  1. Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
  2. De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
La.
  1. Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.
Ba.
  1. Ob eam rem vis ergo intro eam?
La.
  1. I atque exple animum iis, ut credant.
Ba.
  1. Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie;
  2. Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
La.
  1. At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent.
Ph.
  1. At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint.
  2. Nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
Ba.
  1. Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae.
La.
  1. Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire,
  2. Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit?
  3. Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
  4. Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,
  5. Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.