Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
- Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
- Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi.
- Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
- Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.
- Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias.
- Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem
- Potius quam inimicus periclum facias.
PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.Ph. La. Ph. La. Ph. Ba. La.
- Nihil apud me tibi
- Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.
- Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
- Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit.
- Phidippe, Bacchis deierat persancte.
- Haecine ea est?
- Haec est.
- Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.
- Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.
- Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
- Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae,
- Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
- Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
- Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur: