Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est.
- Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam:
- Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.
- Sed quid istuc est?
- Meum receptas filium ad te Pamphilum.
- Ah!
- Sine dicam. Uxorem hanc prius quam duxit, vestrum amorem pertuli.
- Mane: nondum etiam dixi id quod volui. Hic nunc uxorem habet:
- Quaere alium tibi firmiorem, dum tibi tempus consulendi est;
- Nam neque ille hoc animo erit aetatem, neque pol tu eadem istac aetate.
- Quis id ait?
- Socrus.
- Mene?
- Te ipsam; et filiam abduxit suam;
- Puerumque ob eam rem clam voluit natus qui est extinguere.
- Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem
- Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
- Me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
- Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias?
- Quid vis? cedo.
- Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem
- Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi.
- Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio,
- Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
- Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum,
- Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier