Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Vicinam nostram: huc evoca verbis meis;
  2. Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.
Ph.
  1. Ah,
  2. Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache;
  3. Manere affinitatem hanc inter nos volo,
  4. Si ullo modo est ut possit, quod spero fore.
  5. Sed visne adesse me una, dum istam convenis?
La.
  1. Immo vero abi: aliquam puero nutricem para.
BACCHIS. LACHES.
Ba.
  1. Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit;
  2. Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
La.
  1. Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;
  2. Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit.
  3. Aggrediar. Bacchis, salve.
Ba.
  1. Salve, Lache.
La.
  1. Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis,
  2. Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
Ba.
  1. Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim,
  2. Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
La.
  1. Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier;
  2. Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum:
  3. Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro:
  4. Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,