Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. In culpa non est: post de matre videro.
Pa.
  1. Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;
  2. Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
  3. Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
  4. Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;
  5. Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.
La.
  1. Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?
  2. Num tibi videtur esse apud sese? Sine.
  3. Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.
Ph.
  1. Maxime.
  2. Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.
  3. Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt.
  4. Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.
  5. Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,
  6. Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.
  7. Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
La.
  1. Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
Ph.
  1. Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.
  2. Oremus; accusemus; gravius denique
  3. Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
La.
  1. Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc