Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;
  2. Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
  3. Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
  4. Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,
  5. Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
  6. Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
  7. Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.
  8. Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:
  9. Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;
  10. Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:
  11. Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam:
  12. Nam in eandem vitam te revolutum denuo
  13. Video esse.
Pa.
  1. Mene?
La.
  1. Te ipsum. Et facis iniuriam,
  2. Quum fingis falsas causas ad discordiam,
  3. Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;
  4. Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
  5. Quamobrem abs te abiret?
Ph.
  1. Plane hic divinat; nam id est.
Pa.
  1. Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
La.
  1. Ah,
  2. Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.
Pa.
  1. Non est nunc tempus.