Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quamobrem reducam?
- Mater quod suasit sua
- Adolescens mulier fecit: mirandumne id est?
- Censen te posse reperire ullam mulierem
- Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri?
- Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
- Remissane opus sit vobis redductan domum.
- Uxor quid faciat in manu non est mea:
- Neutra in re vobis difficultas a me erit.
- Sed quid faciemus puero?
- Ridicule rogas:
- Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,
- Ut alamus nostrum.
- Quem ipse neglexit pater
- Ego alam?
- Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?
- Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?
- Enimvero prorsus iam tacere non queo;
- Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
- Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me?
- Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?
- Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
- Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
- Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.