Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
- Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem.
- Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo
- Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris
- Uxorem habes, aut quibus moratam moribus?
- Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis
- Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
- Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
- Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi,
- Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
- Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
- Perii.
- Hunc videre saepe optabamus diem
- Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
- Evenit: habeo gratiam Dis.
- Nullus sum.
- Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
- Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,
- Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio
- Non me clam haberet quod celasse intelligo.
- Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,
- Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,