Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula
  2. Sumus, Pamphile, "senex atque anus."
  3. Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
PHIDIPPUS. LACHES. PAMPHILUS.
Ph.
  1. Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena,
  2. Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter;
  3. Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit:
  4. Huic vero nulla est.
La.
  1. Opportune te mihi,
  2. Phidippe, in ipso tempore ostendis.
Ph.
  1. Quid est?
Pa.
  1. Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
La.
  1. Die filiae rus concessuram hinc Sostratam:
  2. Ne revereatur minus iam quo redeat domum.
Ph.
  1. Ah,
  2. Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
  3. A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
  4. Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
Pa.
  1. Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
Ph.
  1. Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
  2. Affinitatem hanc sane perpetuam volo:
  3. Sin est ut aliter tua siet sententia,
  4. Accipias puerum.
Pa.
  1. Sensit peperisse; occidi.
La.
  1. Puerum? quem puerum?