Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.
Pa.
  1. Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,
  2. Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.
So.
  1. Obsecro, mi Pamphile,
  2. Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
  3. Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,
  4. Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.
Pa.
  1. Vae misero mihi!
So.
  1. Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.
LACHES. SOSTRATA. PAMPHILUS.
La.
  1. Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
  2. Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere;
  3. Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
So.
  1. Fors fuat pol.
La.
  1. Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
So.
  1. Spero ecastor.
La.
  1. I ergo intro, et compone quae tecum simul
  2. Ferantur: dixi.
So.
  1. Ita ut iubes faciam.
Pa.
  1. Pater.
La.
  1. Quid vis, Pamphile?
Pa.
  1. Hinc abire matrem? minime.
La.
  1. Quid ita istuc vis?
Pa.
  1. Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.
La.
  1. Quid est?
  2. Quid vis facere nisi reducere?
Pa.
  1. Equidem cupio; et vix contineor;
  2. Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.
  3. Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.
La.
  1. Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint,
  2. Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis.