Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
  2. Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.
  3. Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris
  4. Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam
  5. Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias.
  6. Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:
  7. Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
  8. Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua
  9. Quin tua Philumema ad te redeat.
Pa.
  1. Quaeso, quid istuc consili est?
  2. Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
  3. Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit
  4. Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
  5. Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
  6. Mea causa nolo.
So.
  1. Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:
  2. Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet
  3. Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae
  4. Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.
  5. Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.
  6. Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;
  7. Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.