Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina,
  2. Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici.
  3. Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
  4. Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
  5. Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
  6. Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant.
My.
  1. Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere;
  2. Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
  3. Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
  4. Nec qua via sententia eius possit mutari scio.
  5. Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum,
  6. Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater.
  7. Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est;
  8. Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet.
  9. Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum.
  10. Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius
  11. Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo.
SOSTRATA. PAMPHILUS.
So.
  1. Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam
  2. Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
  3. Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi,