Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.
- Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina:
- Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae:
- Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit.
- Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc,
- Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum.
- Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
- Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem
- Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
- Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
- Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
- Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,
- Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos
- Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
- Nam si is posset ab ea sese derepente avellere
- Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem,
- Nec virum satis firmum gnatae.
- Mitte adolescentem, obsecro,
- Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.
- Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,
- Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.