Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Dicam non edepol scio.
- Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum.
- Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras;
- Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico.
- Mihine, mi vir?
- Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
- Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem,
- Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.
- Quibus?
- At rogitas?
- Peperit filia. Hem, taces? ex quo?
- Istuc patrem rogare est aequum?
- Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro?
- Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror
- Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris
- Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit.
- Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
- Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
- Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
- Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes.
- Misera sum.
- Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit
- De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus:
- Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
- Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.