Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
- Si est ut velit reducere uxorem, licet;
- Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat.
- Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.
- Percontumax redisti huc nobis, Pamphile.
- Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
- Quia paulum vobis accessit pecuniae,
- Sublati animi sunt.
- Etiam mecum litigas?
- Deliberet, renuntietque hodie mihi,
- Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet.
- Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea?
- Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;
- Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
- Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium
- Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia;
- Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.
MYRRHINA. PHIDIPPUS.My.
- Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo
- Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis:
- Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
- Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse