Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
  2. Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
La.
  1. Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,
  2. Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.
  3. Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.
Pa.
  1. Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?
  2. Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,
  3. Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.
  4. Amoque et laudo et vehementer desidero;
  5. Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
  6. Illique exopto ut reliquam vitam exigat
  7. Cum eo viro me qui sit fortunatior;
  8. Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
Ph.
  1. Tibi id in manu est ne fiat.
La.
  1. Si sanus sies,
  2. Iube illam redire.
Pa.
  1. Non est consilium, pater.
  2. Matris servibo commodis.
La.
  1. Quo abis? mane;
  2. Mane, inquam: quo abis?
Ph.
  1. Quae haec est pertinacia?
La.
  1. Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
  2. Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.
Ph.
  1. Non credidi edepol adeo inhumanum fore.