Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:
  2. Sibi vero hanc laudem relinquunt: "Vixit, dum vixit, bene."
La.
  1. Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?
Pa.
  1. Quicquid est id quod reliquit profuit.
La.
  1. Immo obfuit;
  2. Nam illum vivum et salvum vellem.
Ph.
  1. Impune optare istuc licet:
  2. Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio.
La.
  1. Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.
Ph.
  1. Noli fodere: iussi.
La.
  1. Sed eam iam remittet.
Ph.
  1. Scilicet.
Pa.
  1. Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.
La.
  1. At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.
Pa.
  1. Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia
  2. Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,
  3. Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
  4. Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;
  5. Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,
  6. Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit:
  7. Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
  8. Sed quando sese esse indignam deputat matri meae
  9. Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,
  10. Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,