Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Magnus, rubicundus, crispus, crassus, caesius,
- Cadaverosa facie.
- Di illum perduint.
- Quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?
- Maneto: curre.
- Non queo; ita defessus sum.
- Ille abiit: quid agam infelix? prorsus nescio
- Quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrhina,
- Suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.
- Quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;
- Nam me parenti potius quam amori obsequi
- Oportet. Atat eccum Phidippum et patrem
- Video: horsum pergunt. Quid dicam hisce incertus sum.
LACHES. PHIDIPPUS. PAMIPHILUS.La. Ph. La. Pa. La. Pa. La. Pa. La. Ph. Pa La. Pa. La.
- Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
- Factum.
- Venisse aiunt: redeat.
- Quam causam dicam patri
- Quamobrem non reducam nescio.
- Quem ego hic audivi loqui?
- Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.
- Ipsus est de quo hic agebam tecum.
- Salve, mi pater.
- Gnate mi, salve.
- Bene factum te advenisse, Pamphile;
- Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.
- Creditur.
- Advenis modo?
- Admodum.
- Cedo, quid reliquit Phania
- Consobrinus noster?