Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Continuo exponetur: hic tibi nihil est quicquam incommodi;
  2. Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris."
  3. Pollicitus sum; et servare in eo certum est quod dixi fidem;
  4. Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror;
  5. Nec faciam; etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet.
  6. Lacrimo, quae posthac futura est vita quum in mentem venit,
  7. Solitudoque. O fortuna, ut nunquam perpetuo es bona!
  8. Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
  9. Quem ego tum consilio missum feci: idem nunc huic operam dabo.
  10. Adest Parmeno cum pueris: hunc minime est opus
  11. In hac re adesse; nam olim soli credidi
  12. Ea me abstinuisse in principio, cum data est.
  13. Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat,
  14. Ne parturire intelligat: aliquo mihi est
  15. Hinc ablegandus dum parit Philumena.
PARMENO. SOSIA. PAMPHILUS.
Par.
  1. Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter?
So.
  1. Non hercle verbis, Parmeno, dici potest
  2. Tantum quam re ipsa navigare incommodum est.
Par.
  1. Itane est?
So.
  1. O fortunate, nescis quid mali
  2. Praeterieris qui nunquam es ingressus mare.