Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
  2. Hanc habere orationem mecum a principio institit:
  3. "O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides;
  4. Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo:
  5. Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum."
  6. Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.
  7. "Quaeque fors fortuna est," inquit, "nobis quae te hodie obtulit,
  8. Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti
  9. Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.
  10. Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile,
  11. Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat.
  12. Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam,
  13. Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.
  14. Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus:
  15. Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus;
  16. Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile,
  17. Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem,
  18. Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant,
  19. Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore
  20. Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent.