Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant?
Pam.
  1. Cessas?
PAMPHILUS.
Pamphilius
  1. Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,
  2. Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;
  3. Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:
  4. Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
  5. Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans
  6. Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!
  7. Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
  8. Laetae exclamant, "Venit;" id quod me repente aspexerant.
  9. Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,
  10. Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
  11. Una illarum interea propere praecucurrit nuntians
  12. Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor.
  13. Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser;
  14. Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,
  15. Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
  16. Postquam aspexi, "O facinus indignum!" inquam; et corripui ilico
  17. Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
  18. Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit
  19. Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto: