Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera?
- Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra?
- Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam:
- Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco:
- Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.
- Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.
- Quid ais? an venit Pamphilus?
- Venit.
- Dis gratiam habeo.
- Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit.
- Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo:
- Nam si remittent quippiam Philumenae dolores,
- Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
- Quae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae.
- Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est!
- O mi gnate.
- Mea mater salve.
- Gaudeo venisse salvum: salvan
- Philumena est?
- Meliuscula est.
- Utinam istuc ita Di faxint.
- Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis?
- Recte, mater.
- Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
- Ita factum est.
- Quid morbi est?
- Febris.
- Quotidiana?
- Ita aiunt.
- I sodes intro; consequar iam te, mea mater.
- Fiat.
- Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.