Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Profecto, Parmeno, me celas.
- Uxorem Philumenam
- Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio.
- Interii. Cur mihi id non dixti?
- Quia non poteram una omnia.
- Quid morbi est?
- Nescio.
- Quid? nemon medicum adduxit?
- Nescio.
- Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam?
- Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam?
- Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est.
- Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi:
- Nam invisos omnes nos esse illis sentio.
- Heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
- Si forte morbus amplior factus siet,
- Quod sane nolim, maxime heri causa mei,
- Servum ilico introisse dicent Sostratae;
- Aliquid tulisse comminiscentur mali
- Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
- Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum.
SOSTRATA. PARMENO. PAMPHILUS.So.
- Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
- Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat;
- Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro.
- Nunc ad eam visam.