Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
- Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.
- Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit;
- Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco.
- Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno,
- Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
- Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.
- Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias
- Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,
- Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.
- Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt!
- Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt.
- Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia.
- Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
- Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.
- Hem, quid hoc est?
- Tace.
- Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
- Agedum ad fores
- Accede propius. Hem, sensistin?
- Noli fabularier.
- Pro Iupiter! clamorem audivi.
- Tute loqueris, me vetas.
- Tace obsecro mea gnata.
- Matris vox visa est Philumenae.
- Nullus sum.