Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.
PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.Pam. Par. Paw.
- Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata
- Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere?
- Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum,
- Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
- Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere.
- Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
- Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.
- At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.
- Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores;
- Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras.
- Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues.
- Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.
- Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?
- Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum:
- Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser:
- Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
- Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum,
- Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat.
- Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;